Psalms 102

1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius va 2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius va 3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas va 4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus va 5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua va 6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus va 7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas va 8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors va 9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur va 10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis va 11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se va 12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras va 13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se va 14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus va 15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit va 16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum va 17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum va 18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea va 19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur va 20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius va 21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius va 22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

va

Copyright information for VulgJ